Cucumis - 网上免费翻译服务
. .



所有译文

搜索
索译列单 - attola1991

搜索
源语言
目的语言

约有4项,以下是第1 - 4项
1
617
源语言
拉丁语 Pericula Maris
Interim Medus et Lydia vento secundo per mare Inferum navigare pergunt ad fretum Siculum(id est fretum angustum quo Sicilia ab Italia disiungitur). Gaudent omnes qui ea nave vehuntur praeter mercatorem cuius merces necesse fuit e nave eicere.
Medus vero multum cogitat de verbis Lydiae et de tempestate quae tam subito cessavit, postquam Lydia dominum invocavit. Ut tempestas mare tranquillum turbavit, ita verba Lydiae animum Medi turbaverunt.
Lydia amicum suum colorem mutavisse animadvertit et "Quid palles?" inquit, "Utrum aegrotas an territus es?"
"Non aegroto" inquit Medus, "Corpus quidem sanum est mihi, animus vero turbatus. Quis est ille dominus tuus cui mare et venti oboedire videntur?"
è un compito

经手译文
意大利语 I pericoli del mare
141
源语言
拉丁语 puer aegrotus
interim Quintus lecto tenetur. puer aegrotus iterum iterumque super lectum se convertit nec dormire potest sive in latere dextro cubat sive in latere sinistro.

经手译文
意大利语 il ragazzo malato
1